monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 123 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 50, 8
Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum coram me est semper. Non posui post dorsum meum quod feci, non intueor alios oblitus mei, non affecto stipulam eiicere de oculo fratris mei, cum sit trabes in oculo meo : peccatum meum ante me est, non post me. Fuit enim post me quando ad me missus est Propheta, et de ove pauperis similitudinem mihi proposuit. Ait enim Nathan propheta ad David: Erat dives quidam habens plurimas oves; pauper autem vicinus eius habebat unam oviculam, quam in sinu suo et de suo cibo nutriebat: venit hospes diviti; nihil de grege suo abstulit, oviculam vicini pauperis concupivit, ipsam suo hospiti occidit: quid dignus est? At ille profert iratus sententiam: plane tunc rex nesciens ubi captus esset , morte dignum divitem dixit, et ovem reddendam in quadruplum . Severissime atque iustissime. Sed peccatum eius nondum erat coram eo, post dorsum erat quod fecerat: suam iniquitatem nondum agnoscebat, et ideo alienae non ignoscebat. Sed Propheta ad hoc missus, abstulit a dorso peccatum, et ante oculos posuit, ut videret illam sententiam tam severam in se esse prolatam. Ad secandum et sanandum vulnus cordis eius, ferramentum fecit de lingua eius. Hoc fecit Dominus Iudaeis, quando ad eum adulteram mulierem adduxerunt, proponentes laqueum tentationis, et in id quod proposuerant incidentes. In adulterio, inquiunt, haec mulier deprehensa est: Moyses huiusmodi lapidari iussit; tu de illa quid censes? tanquam bicipiti muscipula tentantes capere Sapientiam Dei, ut si iuberet occidi, perderet mansuetudinis famam; si autem iuberet dimitti, incurreret, tanquam reprehensor legis, calumniam . Quid ergo respondit? Non ait, Occidite; non ait, Dimittite: sed ait, Qui se scit sine peccato esse, primus in illam lapidem iaciat. Iusta lex, quae iubet adulteram occidi: sed haec lex iusta ministros habeat innocentes. Attenditis quam adducitis, attendite et qui estis. Illi hoc audito, unus post alterum discesserunt. Remansit adultera et Dominus, remansit vulnerata et medicus, remansit magna miseria et magna misericordia. Adducentes erubuerunt, nec veniam petiverunt; adducta confusa est, et sanata. Ait illi Dominus: Mulier, nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Et ille: Nec ego te condemnabo; vade, deinceps iam noli peccare . Numquid Christus fecit contra legem suam? Neque enim Pater eius sine Filio dederat legem. Si coelum et terra et omnia quae in eis sunt per ipsum facta sunt, lex sine Verbo Dei quomodo conscripta est? Non ergo Deus contra legem suam, quia nec imperator contra leges suas facit, quando confessis dat indulgentiam. Moyses minister Legis, Christus promulgator Legis: Moyses lapidat ut iudex, Christus indulget ut rex. Misertus est ergo eius Deus secundum magnam misericordiam suam, sicut hic rogat, sicut hic petit, sicut exclamat et dolet: quod illi adulteram offerentes facere noluerunt; vulnera sua ostendente medico cognoverunt, medicinam a medico non quaesierunt. Ita sunt multi quos peccare non pudet, agere poenitentiam pudet. O incredibilis insania! De vulnere ipso non erubescis, de ligatura vulneris erubescis? Nonne nudum foedius et putidius est? Confuge ergo ad medicum, age poenitentiam, dic: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper.